Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 26

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano prid. Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Vergili parte valde probo. Sic ages igitur. Et quidem id erit primum, proximum Clodiae. Quod si neutrum, metuo ne turbem et inruam in Drusum. Intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti. Itaque revolvor identidem in Tusculanum. Quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.

Ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. Sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. Quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. Sed faciam te statim certiorem. Tu litteras conficies. Equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. Heri etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. Quam non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. Sed id quidem, ut tibi videbitur. Mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. Sed cras scies.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation