Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 47a

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae ih. K. SexA a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. Nam ibi erat. Habet enim domum quam nos vendidimus. Rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. Puto equidem nihil esse. Dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. Sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. Moleste ferrem postea. Itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. Tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.

Te spero cum Publilio confecisse. Equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. Tu videbis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation