Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 7, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano xiv K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem

Plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. Tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus.

De re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. Est illa quidem impudens postulatio, opinione valentior. Cur autem nunc primum ei resistamus? οὐ γὰρ δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακόν quam cum quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. Dices, “ Quid tu igitur sensurus es?” Non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. Sed rursus hoc permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation