Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 46

Text kindly provided by Perseus

Scr. ia Tusculano prid. Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto fuit, sed plane pollex, non index.

Cognosces igitur ex ipso. Balbum conveni—Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit. Ex eo hoc primum, “Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos.” Legi epistulam. Multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum.

Tum ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. Metuebam ne ille arcessendus esset. Nunc mittendum est ut meo iussu cernat. Idem igitur Pollex. Etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. Nil liberalius. Se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↄↄↄ et sepulcro multisque rebus, nihil a nobis. Subaccusa, quaeso, Vestorium. Quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? De Cossinio doleo; dilexi hominem.

Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. De domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. Iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation