Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 10, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Cumano xvii K. Iun. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem

Pr. Idus Hortensius ad me venit scripta epistula. †Vellem cetera eius†, quam in me incredibilem ἐκτένειαν! Qua quidem cogito uti. Deinde Serapion cum epistula tua. Quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. Deinde epistula †scripta† cumulatissime cetera. Et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.

Crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. Valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo.

Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora futura. Nunc quidem aequinoctium nos moratur quod valde perturbatum erat. †Id si cras† erit, utinam idem maneat Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius esse nihil potest.

De diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. Negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. Ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. Habes causam opinionis meae. Et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi est. xvii K. Iun.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation