Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 7, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano xv K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem

Multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. Valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

Date igitur operam ut valeatis. De Tirone video tibi curae esse. Quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.

Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. Sororem tuam non venisse in Arcanum miror. De Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. Ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα. Sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Ian. Inde Pomptinam summam, inde in Albanum Pompei. Ita ad urbem iii Nonas natali meo.

De re publica cotidie magis timeo. Non enim boni, ut putantur, consentiunt. Quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! Pace opus est. Ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. Sed haec propediem coram. Iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.

Reliquum est iocari, si hic sinat. Nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. Sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. “ Quid senties igitur? ” inquis. Nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. Cura igitur ut valeas. Aliquando ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation