Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 9, Letter 16

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano vii K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. A. d. vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. Ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam “opes” meas, non ut superioribus litteris “opem” exspectat. Cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo:

“ CAESAR IMP. CICERONI IMP. salutem DIC.
Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. Atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. Neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. Nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.”

“Tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. Hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. Tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia. ”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation