Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 20

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati vi aut v Non. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. De urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. Id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.

Ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim φιλαίτιος. Theatrum quidem sane bellum habuisti.

Ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. Itaque ut constitui adero. Fratrem credo a te esse conventum. Scire igitur studeo quid egeris.

De fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte “nihil melius”; curandum enim non est. Atque hoc “in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere” viden quam φιλοσόφως? An tu nos frustra existimas haec in manibus habere? δεδῆχθαι te eo nollem, quod nihil erat. Redeo enim rursus eodem. Quicquamne me putas curare †in toto,† nisi ut ei ne desim? Id ago scilicet ut iudicia videar tenere. “μὴ γὰρ αὐτοῖς—.” Vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. Putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? Non licet scilicet sententiam suam. Sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. Sed nimium multa de nugis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation