Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 7, Letter 20

Text kindly provided by Perseus

Scr. Capuae Non. Febr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Breviloquentem iam me tempus ipsum facit. Pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant. Cave enim putes quicquam esse minoris his consulibus; quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus. Illi autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. At illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat.

Ego autem in Italia καὶ συναποθανεῖν—nec te id consulo; sin extra, quid ago? Ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. Haec velim explices et me iuves consilio; etsi te ipsum istic iam calere puto, sed tamen quantum poteris. Ego si quid hic hodie novi cognoro, scies; iam enim aderunt consules ad suas Nonas. Tuas cotidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. Mulieres et Cicerones in Formiano reliqui.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation