Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 4

Text kindly provided by Perseus

Scr. Lanuvi iv Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Numquid putas me Lanuvi? Ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. Tument negotia. Nam cum Matius, quid censes ceteros? Equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. Horribile est quae loquantur, quae minitentur. Ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. Sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. Nostri autem ἥρωες, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. Haec ego ad te. Tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. Equidem non committam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation