Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 43

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae iv Id. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres. Putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione sublata.

Ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum †Quod scies recte illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut existimare tu non potes. Res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. Sed ferendus tibi in hoc meus error. Ferendus? immo vero etiam adiuvandus.

De Othone diffido, fortasse quia cupio. Sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede. Proximum est ut velim Clodiae. Sed si ista minus confici possunt, effice quidvis. Ego me maiore religione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto. Videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. Sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne aestas effluat; quod certe non est committendum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation