Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisi xiiii K. Ian. a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem

Quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. Maximas poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. Non nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. Per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. Oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. Iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat.

Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. Dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. Neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. Nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. Qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. Nosti genus, etiam expertus es fortasse. In me id est omne conversum. Sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. Qua re ad illud redeo. Cura ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. Ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. Vale. xiii Kal. Ian.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation