Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 5b

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano i aut ii Id. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Tubulum praetorem video L. Metello Q. Maximo consulibus. Nunc velim P. Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl. Equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim L. Furio Sex. Atilio. Dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine. Et vide, quaeso, L. Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quinctio M’. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. Conturbabat enim me [epitome Bruti Fanniana], in Bruti epitoma Fannianorum [scripsi] quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli. Sed tu me γεωμετρικῶς refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius. Ego tamen de bono auctore Hortensio sic acceperam ut apud Brutum est. Hunc igitur locum expedies.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation