Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 37

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae iv Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere. Quod mihi Bruti litteras, gratum. Ad me quoque misit; quae litterae mihi redditae sunt tertio decimo die. Eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum.

De fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. Quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire potuisset. Sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. Maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem in villam. Qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. Si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim certe vendere vult. Si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero. Qua in re ne labar, quaeso, provide. Providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. Et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus.

Apud Terentiam tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. Sed facies ut videbitur. Scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation