Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 19

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae prid. Id. Mart. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. Equidem iam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. Cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim video quod tam celebre esse possit. Sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum absolutum sit. Tu tamen cum Apella Chio confice de columnis.

De Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de iudicatu meo. De sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. De Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. Illis egi gratias. Te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.

Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. Id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.

Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. Vides et officium agi meum quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. Me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation