Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 40

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. Sed ubi eos? nisi forte se suspendit. †Hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? Sed quid faciat? Illud optime, “ Sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro.” At ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, “ At vellem aliquid degustasses de fabulis.” Sed coram, ut scribis.

Etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? Equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa †acrimonia.† Mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. Sed ego ipse κεκέπφωμαι. Itaque posthac. Tu tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation