Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. Fundis prid. Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.

Pridie Idus Fundis accepi tuas litteras cenans. Primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. Odiosa illa enim fuerant, legiones venire. Nam de Octavio susque deque. Exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum. Sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias. Nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri.

Quod cum dico, de toto genere dico. Quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit? Nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. Nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. Sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. Exsultant laetitia in municipiis. Dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p. Nec ulla interea decreta. Sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus.

Haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque agatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation