Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 44

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano xiii aut xii K. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. Verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum vicinum ne Victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. Adnueram; sed pompa deterret.

Tu tamen ausus es Varroni dare! Exspecto quid iudicet. Quando autem pelleget? De Attica probo. Est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama.

Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. Sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. Sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. Da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation