Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 4, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).
CICERO ATTICO salutem

Multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi. Nam de raudusculo quod scribis, μήπω μέγ’ εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ’ ἴδῃς. Aedificati tibi in agris nihil reperio. In oppido est quiddam, de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. Hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum Antium . Nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. εἴη μοι οὗτος φίλος οἶκος.

Postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. Qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. Nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt. Vale. Et scribas ad me velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation