Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 4, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Antiati m. April. aut Mai. a. 698 (56).
CICERO ATTICO salutem

ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? Cur igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. Quid? Etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινῳδία. Sed valeant recta, vera, honesta consilia. Non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. Senseram noram inductus, relictus, proiectus ab iis. Tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. Idem erant qui fuerant. Vix aliquando te auctore resipui.

Dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem. Ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. Sed tamen modici fuimus ὑποθέσει, ut scripsi. Erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse. Sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? Finis sit. Quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. Dices “ Vellem iam pridem.” Scio te voluisse et me asinum germanum fuisse. Sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum.

Domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. Viaticum Crassipes praeripit. Tu de via recta in hortos. Videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? Sed viderimus. Bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis. Eos velim laudes.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation