Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 5, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Trebulano v Id. Mai. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem

A. d. vi Idus Maias veni in Trebulanum ad Pontium. Ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. Eodem autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem. Qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem sed multa inania. Quid de his cogites et quando scire velim.

Ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. Nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. Quam vereor ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis quas non accepi quibus rescribi vis! Apud Lentulum ponam te in gratia.

Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. Iam deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie. Nostra continentia et diligentia †esse satis faciemus satis. a Pontio ex Trebulano a. d. v Idus Maias.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation