Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iii K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. Illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. Sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. Etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. His igitur utendum †espraes† aliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. Quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.

De Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. De Bruti adventu eram factus certior. Attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras. Misi ad te epistulam, quia commode scripta erat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation