Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 46

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae ld. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum. Aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. Neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. “ Quid ergo?” inquies, “nihil litterae?” In hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. Exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.

Tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. Vel binae enim poterunt litterae. Occurram etiam si necesse erit. Ergo id quidem ut poteris.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation