Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 8, Letter 15

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano v Non. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

A. d. v Nonas Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et †authemonis† fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit. Quod cum scies, facies ut sciamus. Habes ad primam epistulam.

Secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. Nec me movet quod scribis “Iovi ipsi iniquum.” Nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse videatur. Nec me consules movent qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. Offici me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. Cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio. Malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. De Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin Caesari praesto futuri in senatumque venturi sin.

Recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas. Sed ego cum haec scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. Quod videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. Sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi. Nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt eorum. Sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego.

Plura scriberem, si ipse possem. Sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation