Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 7, Letter 21

Text kindly provided by Perseus

Scr. Calibus vi Id. Febr. ante lucem a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

De malis nostris tu prius audis quam ego. Istim enim emanant. Boni autem hinc quod exspectes nihil est. Veni Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. Eo die Lentulus venit sero. Alter consul omnino non venerat vii Idus. Eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. Inde has litteras postridie ante lucem dedi. Haec Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum. Nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant. Deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! Non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. Mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc cuius modi est?

vii Idus Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? Consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. At illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. Mihi dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi.

Ego quid agam σκέμμα magnum—neque me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius consili particeps—sed tamen quod me deceat. Ipse me Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis facere. Mira me ἀπορία torquet. Iuva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. Nihil habeo tanta rerum perturbatione quod scribam. Tuas litteras exspecto.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation