Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 17a

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem

Ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. Itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.

Quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. Sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. Ego tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.

Te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. Illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras. Ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. Quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. Dicitur enim per Nasidium emissus esse. Id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. De HS ⅹ̅, ut scribis, faciam. Vale. xvii Kal. Quintilis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation