Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 20

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisi xvi K. Sept. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem

xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni libertus qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. Quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. Sed et alia timenda sunt ab aliis Quintis que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. Etiam Sallustio ignovit.

Omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. Is venit ut legiones in Siciliam traduceret. Eo protinus iturum Caesarem Patris. Quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. Tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer exspecto. Vale. xvi Kal. Septembris.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation