Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano xvii K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Postridie Idus Paulum Caietae vidi. Is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. Sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est futurus? Nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. Ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec.

a Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. Cetera autem vel fingi possunt, πίνος litterarum significat doctiorem. Nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. Id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. Omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.

Haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation