Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 21

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Puteolano v Id. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis litteris. Sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente.

Ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! Et nosti virum quam tectus. Sed tamen Antoni consilia narrabat; illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent. Questus est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare videretur Antonium. Quid quaeris? nihil sinceri.

Mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. Acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. Quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? Quid autem absurdius? “ Hoc métuere, alterum ín metu non pónere!” Quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! Legendus mihi saepius est “Cato maior” ad te missus. Amariorem enim me senectus facit. Stomachor omnia. Sed mihi quidem βεβίωται; viderint iuvenes. Tu mea curabis, ut curas.

Haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. Postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον. Sic hominem traducere ad optimatis paro. λῆρος πολύς. Nemo est istorum qui otium non timeat. Qua re talaria videamus. Quidvis enim potius quam castra.

Atticae salutem plurimam velim dicas. Exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation