Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 2, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. a Tribus Tabernis xiii K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem

Negent illi Publium plebeium factum esse? Hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest. Emittat ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse.

o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! Quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. Sed vide συγκύρημα.

Emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. Ibidem ilico puer abs te cum epistulis. Ille ex me, nihilne audissem novi. Ego negare. “ Publius ” inquit “tribunatum pl. petit.” “ Quid ais?” “ Et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia” inquit “ista rescindat.” “ Quid Caesar?” inquam “ Negat se quicquam de illius adoptione tulisse.” Deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. Complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσης φωνῆς? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδος, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦς! Sum in curiositate ὀξύπεινος, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.

Quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ’ ὀπώρην τρύξ. Quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. Quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.

Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. Litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ φιλοσόφος τὸν πολιτικὸν Τίτον ἀσπάζεται.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation