Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 24

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano v Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? Ego enim audita tibi putaram. Nil igitur ne ei quidem litterarum? An non vidit? Facies ergo ut sciam. Quid tibi ego de Varrone rescribam? Quattuor διφθέραι sunt in tua potestate. Quod egeris id probabo. Nec tamen “αἰδέομαι Τρῶας.” Quid enim? Sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. Sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.

De retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. Conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. Hoc fieri et oportet et opus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation