Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 35

Text kindly provided by Perseus

Scr. fort. in suburbano Siccae K. vesp. aut mane vi Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. Quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγως fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. Quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. Hoc quale sit, quaeso, considera. Nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. Itaque te vehementer etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem toto pectore amplectare.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation