Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem.

Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? Nec coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. Sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. Coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. Quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.

Quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.

Iudiciali molestia ut caream videbis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation