Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 1

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut videtur, a. 706 (48).
CICERO ATTICO salutem

Accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. De quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. Omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. Quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro.

Ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. Huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem. Ob eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi quid timendum esset. Te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation