Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 13

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati vi K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. Grandiores sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta. Tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. Id hercle restabat! Sed tamen scire pervelim. Libri quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. Tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes [de Academicis] frustra descripta sunt. Multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.

Nunc autem ἀπορῶ quo me vertam. Volo Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul “αἰδέομαι Τρῶας” neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere. Aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. Sed quid haec levia curamus?

Attica mea, obsecro te, quid agit? Quae me valde angit. Sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. Tamen exspecto novas.

Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. Id ego plane nolo. Hereditas tanti non est. Et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. Quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. Qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. De Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation