Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 2a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis, et tamen Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. Accipies ab Erote.

Ariarathes Ariobarzani filius Romam venit.

Vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. Omnino eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. Verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. Ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation