Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 2

Text kindly provided by Perseus

Scr. in suburbano Mati vi Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Duas a te accepi epistulas heri. Ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. Plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est.

Altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum †φαλάκωμα, ut putas. Processit enim, sed minus diutius. Sermone eius† sum retentus.

Quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius modi est. Aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse, “ Ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum exspectet?” Habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id est Bruti.

In Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam. Verum tibi ignosco. Quarum utrique salutem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation