Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 22

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati iv Non. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. Occurrunt mihi quaedam. Sed ea coram. Te autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius. Proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.

De Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέρος Servius. o rem acerbam!

Ad prima redeo. Scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. Ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. Quid autem dubitarim, cum videro te, scies.

Attributos quod appellas valde probe. Te de praedio Oviae exerceri moleste fero. De Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. Mulieres autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. Nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. Id ego in hanc rem statui conferre. Itaque et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. Sed hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. Verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia. Ego, ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! Sin quid (multa enim), utique postridie. Etenim coheredes †a quis sine te opprimi militia est†. Alteris iam litteris nihil ad me de Attica. Sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te sed illam, ne salutem quidem. At tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. Epistulam Caesaris misi, si minus legisses.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation