Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 2, Letter 14

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano circ. iv K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem

Quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδος, quantam etiam de illo delicato convivio! Proinde ita fac venias ut ad sitientis auris. Quamquam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has actiones εὐανατρέπτους videbit, ruere incipiat. Ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.

De pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. Basilicam habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. Sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. Ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. Quo me vertam? Statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr. Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! Et tamen illud probem: “ Magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti”? Sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation