Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 1

Text kindly provided by Perseus

Scr. in suburbano Mati vii Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Deverti ad illum de quo tecum mane. Nihil perditius; explicari rem non posse. “ Etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis nunc reperiet?” Quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum. In sermonem se post Idus Martias praeterquam Lepido venisse nemini. Ad summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. Sed haec hactenus.

Tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. De quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere, “ Magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult”; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum, “ Ego dubitem quin summo in odio sim quom M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? Atqui si quisquam est facilis, hic est. Tamen non dubito quin me male oderit.” Haec et eius modi multa. Sed ad propositum. Quicquid erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. Equidem nihil intermittam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation