Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 5, Letter 1

Text kindly provided by Perseus

Scr. Menturnis iii aut prid. Non. Mai. a. 703 (49).
CICERO ATTICO salutem

Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. Quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. De Annio Saturnino curasti probe.

De satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. Et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. De Oppio factum est ut volui, et maxime quod dccc aperuisti. Quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.

Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. Quae res se sic habet. ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. Ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. Nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. Ille sic dies. Postridie ax Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. Nosti hunc fundum. Quo ut venimus, humanissime Quintus “ Pomponia ” inquit “tu invita mulieres, ego viros accivero.” Nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. At illa audientibus nobis “ Ego ipsa sum” inquit “hic hospita,” id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. Tum Quintus “ En ” inquit mihi “haec ego patior cotidie.”

Dices “ Quid quaeso istuc erat?” Magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. Dissimulavi dolens. Discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit. Illa reiecit. Quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. Ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. Quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. Haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation