Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 45

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano xvi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Attica optime. ἀκηδία tua me movet, etsi scribis nihil esse. In Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα erant Asturae. Nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. De Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris. Eum σύνναον Quirini malo quam Salutis. Tu vero pervulga Hirtium. Id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, ὑπόθεσις vituperandi Catonis inrideretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation