Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Sinuessano xvii K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. De Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. Optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium. Nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. Hoc nec mihi placebat et multo illi minus. Reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me velim. De Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. Ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.

Quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. Ea scilicet tu declarabis qui cetera. Nauseolam tibi tuam causam oti dedisse facile patiebar. Videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. De Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet. Quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. Verum tamen—.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation