Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 18

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem

De illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. Itaque nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. Quodvis enim supplicium levius est hac permansione. Hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. Sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.

Intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. Nihil omnino iam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. Qua re et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. Vale. xii Kal. Quintil.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation