Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 38

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae prid. Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo nequam qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. Nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. At ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.

Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. Quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. Ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. Sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! Quamquam mihi quidem—sed tenendus dolor est. Tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation