Scr. Asturae iii Non. Mai. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. Nihil praeterea novi. Litteras Narbone dedit xiiii Kal. Maias. Tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. Scribes igitur si quid erit certius. Quod me a maestitia avocas, multum levaris si locum fano dederis. Multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. Qua re etiam Othonem vide.