Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem
Venit ille ad me καὶ μάλα κατηφής. Et ego, “σὺ δὲ δὴ τί σύννους;” “ Rogas?” inquit, “quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!” “ Quae vis igitur?” inquam. “ Aes ” inquit “alienum et tamen ne viaticum quidem.” Hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. At ille, “ Sed me maxime angit avunculus.” “ Quidnam?” inquam. “ Quod mihi” inquit “iratus est.” “ Cur pateris?” inquam, “malo enim ita dicere quam cur committis?” “ Non patiar” inquit, “causam enim tollam.” Et ego, “ Rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.” “ Quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. Nunc nihil mihi tanti est. Faciam quod volunt.” “ Feliciter velim” inquam “teque laudo. Sed quando?” “ Nihil ad me” inquit “de tempore, quoniam rem probo.” “ At ego” inquam “censeo prius quam proficiscaris. Ita patri quoque morem gesseris.”
“ Faciam ” inquit “ut censes.” Hic dialogus sic conclusus est.
Sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. Scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. Opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. Videbimus te igitur.