Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 7, Letter 26

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano xv K. Mart. a, 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, “quotiens exorior.” Ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. Omnia erant facta hoc biduo laetiora. Itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, Si té secundo lúmine hic offéndero— respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est.

Quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. Ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. Plane eum quoi noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! “pro tuis rebus gestis amplissimis”) inimicum habere nolueram. Ego scio et quem metuam et quam ob rem. Sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.

De HS ⅹ̅ⅹ̅ Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. Nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. Et ego? Nescio. Si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. Quod habebo certi faciam ut scias. Ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation