“ego sic semper et ubique vixi, ut
ultimam quamque lucem tanquam non redituram consumerem” [gap]
profusis ego lacrimis rogo quaesoque, ut mecum quoque redeat in gratiam:
neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamen
operam, ne aut dicam aut faciam amplius, quo possit offendi. Tantum omnem
scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sine
cicatrice.“Incultis asperisque regionibus diutius nives haerent, ast ubi
aratro domefacta tellus nitet, dum loqueris, levis pruina dilabitur.
Similiter in pectoribus ira considit: feras quidem mentes obsidet, eruditas
praelabitur.” “Ut scias” inquit Eumolpus “verum esse, quod dicis, ecce etiam
osculo iram finio. Itaque, quod bene eveniat, expedite sarcinulas et vel
sequimini me vel, si mavultis, ducite.” Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium
impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et “moraris” inquit
“Eumolpe, tanquam propudium ignores.” Haud mora, omnes consurgimus, et
Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientem exire cum sarcinis
iubet. Ego cum Gitone quicquid erat, in iter[1] compono et adoratis sideribus intro
navigium [gap]