Necdum finieram sermonem, cum
Trimalchio ait: “Ita crescam patrimonio, non corpore, ut
ista cocus meus de porco fecit. Non potest esse pretiosior homo. Volueris,
de vulva faciet piscem, de lardo palumbum, de perna turturem, de colaepio
gallinam. Et ideo ingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam
Daedalus vocatur. Et quia bonam mentem habet, attuli illi Roma munus cultros
Norico ferro.” Quos statim iussit afferri inspectosque miratus est. Etiam
nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam probaremus.
Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad
lacum fecissent; certe in collo[1] adhuc amphoras habebant. Cum ergo Trimalchio ius inter
litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius
amphoram fuste percussit. Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus
oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia,
quae collecta puer lance circumtulit. Has lautitias aequavit ingeniosus
cocus; in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque
voce cantavit.
Pudet referre, quae secuntur: inaudito
enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque
recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent. Hinc ex
eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum[2] est infusum.
Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla
frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio “Permitto” inquit
“Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic
et Menophilae, contubernali tuae, discumbat.” Quid multa? paene de lectis
deiecti sumus, adeo totum triclinium familia occupaverat. Certe ego notavi
super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque
fetentem. Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum
coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare “si prasinus
proximis circensibus primam palmam.”